None
Datierung: 857 o. 858
Noticia in quorum presentia requisivit Salomon, princeps Brittanniae, Ratfrid quare fregisset securitatem suam super Conuuoiono abbatem et monachos Sancti Salvatoris in illa perturbatione post mortem Erispoe, quia supradictus Ratfred et fratres eius in supradicta pertubatione venerunt ad monasterium Roton, dicentes se esse heredes in Bain, et nisi Conuuoion abbas et sui monachi redderent eis suam hereditatem in Bain, totam abbatiam Sancti Salvatoris incenderent et predarent. Tunc supradictus abbas et eius monachi inviti et necessitate conpulsi, dederunt eis quod querebant, id est, octo partes in Bain et .IIII. partes et dimidium in Siz. Nec in hoc eis satisfuit, nisi supradicti monachi .IIII. homines in securitate istius redditionis eis darent; nec non et illud constrieti et coangustati fecerunt ne tota illa plebs arderetur. Sed postquam Salomon totum dominum Brittanniae obtinuit et hoc audivit, valde ei displicuit. Dein de iussit Ratfrid venire ad se, et interrogavit cur monachiam sempiternam Sancti Salvatoris per vim et tirannidem teneret. Tunc ipse respondit per vim se nihil tenere, sed quod tenebat, id est, .VIII. partem in Bain et .IIII. et dimidium in Siz, Conuuoion abbas et sui monachi ei, sponte et voluntariae ae pacifice, dedisse. Postea Salomon, iratus, interrogavit Conuuoion abbatem et suos monachos cur abbatiam Saneti Salvatoris sponte tirannis dedissent. Tunc Conuuoion abbas et sui monachi responderunt se nihil voluntariae dedisse, sed inviti et coacti et neeessitate conpulsi dederunt quod dederunt. Tunc Salomon dixit ad Ratfred ut redderet in manu sua quicquid tenebat de abbatia Sancti Salvatoris. Quod et fecit, et reddidit in manu Salomonis. Tunc Salomon dixit ad Radfred: Ecce dedisti in manu mea quod tenebas ex abbatia Sancti Salvatoris; nunc quere tuum sumptum, et fac quod tua hereditas sit secundum legem et veritatem et rationem, et ego mutabo illam monachis et ibi illam reddam. Tunc respondit Ratfred se ibi non habere sumptum quod non erant ibi sui pagenses. Deinde Salomon dixit: Do tibi spatium .X. dierum ut congrogas tuum sumptum et tuos testes in aulam Penard. Tunc confessus est Ratfred se non habere testes vel sumptum unde posset faeere quod haberet hereditatem in Bain. Tune Salomon dixit: Si non potes faeere quod tua hereditas sit, promitte et da securitatem, et pro te et pro omnibus tuis parentibus, ut nunquam dicas neque tu neque tui parentes vos esse heredes in Bain, et quod non queratis illam hereditatem super Conuuoion abbate et super suos monachos. Et tunc promisit Ratfred et dedit securitatem et pro se et pro suis fratribus et omnibus suis parentibus; quod non quererent hereditatem in Bain, et quod non inquietaret Conuuoion abbas et suos monachos, ex hoc quod iniuste ac per vim ab illis monachis acceperat, et iterum iuste ac legaliter in manu Salomonis reddiderat. Et tunc reddidit Salomon Sancto Salvatori et Conuuoion abbati, pro anima sua et pro anima Nominoe sui nutritoris, in elemosina sempiterna, hoc quod Ratfred iniuste ac per vim a supradietis monachis aeceperat. Factum est hoc in aula Colroit, coram multis nobilibns viris quorum ista sunt nomina: Salomon, testis; Bran, testis; Boduuan, testis; Pascuueten, testis; Urscant, testis; Festien, presbyter, testis; Felix, diaconus, testis; Roenuualart, presbyter, testis; Communoc, presbyter, testis; Finois, presbyter, testis; Moetien, diaconus, testis; Uuoeondelu, testis; Hincant, testis; Sabioc, testis; Hoiluualart, testis; Drelouuen, testis.

