None
Datierung: 861 03 24
Haec carta indicat atque conservat quod dedit Glur censum de dimidia parte Rantuduael et de tercia parte Rancunuuas, cum duobus villariis Macoer, Sancto Salvatoris in Rotono et monachis rotonensibus, pro anima sua et pro regno Dei, id est, .V. denarios ad festivitatem Sancti Martini, omni anno, et ut ipse reddat quamdiu vixerat et post mortem eius, si ipse supradictam terram Sancto Salvatori non dederit, ad integrum quicumque illam tenerit, reddat hunc censum, sicut iam diximus; et posuit hanc elemosinam per manicam super altare Sancti Salvatoris, coram Conuuoion abbate et pluribus de monachis, .VIIII. kal. aprilis, .II. feria; et postea firmavit Glur hanc donationem ante aecclesiam Carantoer, coram Omni, monacho, misso monachorum, et coram multis nobilibusque viris quorum haec sunt nomina: Ratuili, testis; Uuoruuocon, testis; Haeluualoe, presbyter, testis; Hinoc, testis; Catnimet, testis; Uuetenuuoret, testis; Uuoretan, testis; Euhoiarn, testis; Loiesuuocon, testis; Uuinnoc, testis; Iuduuallon, testis; Trehoiarn, testis; Hinhoiarn, testis.