Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 80

None
Datierung: 863 03 17

Haec carta indicat atque conservat quod dederunt Pascic et Rinnan et Iarnuuoret et Catic et Tanethic illum campum qui est situs iuxta Scriou, de silva usque ad rivum, et a rivo usquae ad viam, Sancti Salvatoris et monachis rotonensibus, in aelemosina pro animabus suis et pro animabus parentum suorum, sicut ab illis, presenti tempore, videbatur esse possessum; ita ut quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Factum est hoc .IIII. feria, .XVI. kal. aprilis, anno .VI. principatus Salomonis in Brittannia, coram nobilibus viris qui ibi aderant: Catuuoret, testis; Uuorhoiarn, testis; Uuinhic, testis; Catnemet, testis; Bean, testis; Risan, testis; Iarnhobri, testis; Riginet, testis; et in ipso die supradicti elemosinarii rotonensibus pro duobus solidis argentis, a via quae ducit ad silvam et a silva usque ad portum, et dederunt duos dilisidos Catuuoret et Catnimet in securitate supradicte terrae, videntibus et audientibus his qui subter, scripti sunt: Catuuoret, Uuorhoiarn, Uuinhic, Catnimet, testis; Heian, testis; Risan, testis; Iarnhobri, testis; Riginet, testis.