None
Datierung: 866 09 15
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Gleumonoc, considerans gravitudinem peccatorum meorum et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego autem, Gleumonoc, de tanta miscricordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo monasterio Sancti Salvatoris in Rotono et suis monachis, id est, donavi eis Botdeurec et Randobrocar ubi mansio mea est, cum massis et manentibus, cum silvis, pratis , pascuis, aquis, aquarumve decursibus, cum omnibus apendiciis suis, ita eis monachis trado atque transfundo in elemosina, pro anima mea et pro regno Dei, ita ut quicquid exinde pro utilitate monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem, sine censu et sine tributo et sine pastu caballis ulli homini, nisi supradicto Sancto Salvatori et supradictis monachis. Factum est hoc in monasterio Sancti Salvatoris in Plebelan, die dominico, .XVII. kal. octobris, coram Conuuoion abbate et supradictis monachis et coram aliis nobilibus viris quorum ista sunt nomina: Gleumonoc, qui dedit, testis; Tanetuuoion, testis; Lioshoiarn, testis; Bitmonoc, testis; Haeluuoret, testis; Roenbrit, testis; Rischiboe, testis; Sultiern, testis; Iarnuuoret., testis; Haelhouuen, diaconus, testis.