Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 47

None
Datierung: 882, 888, 893 o. 899 02 21

Haec carta indicat atque conservat quod fuit malum inter monacos Rotonenses et Caduuobri et Breseluuobri et Uuetenic de fine terrae Prisbiriac et Lancon, et facta est via finis inter illos; et dedit Caduuobri et Uuetenic, Rihouuen et Suloc, in securitatem supradicti finis. Factum est hoc ante Alan principem, super ipsam terram .VIIII. kl. marc., feria .IIII. Atoere, presbyter, testis; Dreuuoion, presbyter, testis; Anauhoiarn, presbyter, testis; Ratfred , testis; Ratuili, testis; Liosoc, testis; Arthnou, testis; Roenuuolou, testis; Datlin, testis; Uuorhocar, testis; Uuarmaz, testis; Uuetenoc, testis; Iudrid, testis; Abraham, testis; Arthuuiu, testis; Iarncant, testis.