Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 35

None
Datierung: 852 09 21

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, Pascuueten, considerans gravitudinem. peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, Pascuueten, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo Sancto Salvatori et monachis in Rotono Deo servientibus, quod ita feci, id est, donavi eis Botcuach et Ranlis, cum manentibus suis, his nominibus: Risan, Rianau, Dreanau, Haelbert, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, et cum omnibus appendiciis suis, sicut a me videtur esse possessum, ita ego, Pascuueten, trado atque transfundo Sancto Salvatori et supradictis monachis in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, ita ut quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; ei si fuerit, aut ego ipse, aut alia aliqua quelibet persona, qui contra hanc donationem atque elemosinam aliquam calumniam generare presumpserit, mille solidos multum conponat, cui litem intulerit, et illud quod repetit non vindicet; et ista donatio atque elemosina, per omnia tempora, fixa atque inconvulsa permaneat, sine censu, sine tributo et sine cofrito ulli homini nisi supradictis monachis. Factum est ista donatio in monasterio Roton, ante altare Sancti Salvatoris, in natale Sancti Mathei apostoli, .IIII. feria, anno nono regnante Hlotario imperatore, Erispoe duce in Brittannia, Courantgeno episcopo in Venedis. Signum Pascuueten, qui donavit et firmare rogavit; x. Aitfrid, x. Riduuoret; x. Hocunan; x. Iacu; x. Liner; x. Hencar; x. Briuual; x. Ili; x. Cristian; x, Catuuallon; x. Haellimar; x. Dalam; x. Hitin; X; Rituuoret; x. Loiesuuoret, presbyter; x. Roenuuallon x.; et hoc est redditum supradicte terrae: de avena modios .X. et VIII. de frumento, et siclo duos modios; panes .LII., unum porcum valentem .XII. denarios, porcellum duos denarios, duos multones et duos agnos, in manaheda, .XII. denarios.