Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 30

None
Datierung: 859 03 02

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Salomon Sancto Salvatori et monachis rotonensibus randremes nuncupante Agulac, in plebe Fulkeriac, sine censu: sine tributo ulli homini sub caelo nisi supradicto Sancto Salvatori et supradictis monachis rotonensibus, in monachia simpiterna. Factum est hoc in aula Penharth, secunda feria .VI.·non. marcii , luna .XXVII. anno .III. principatus eiusdem Salomonis, Actardo episcopo Nannetis, coram multis nobilibus viris adsistentibus, quorum nomina haec sunt: Salomon, princeps, qui hanc donationem dedit, testis; Pascuueten, testis; Botuuan, testis; Bran, testis; Cunan, testis; Festien, episcopus, testis; Anauueten, episcopus, testis; Finius, presbyter, testis; Felix, levita, testis; Gloenau, testis; Chenmonoc, testis; Roenuualart, presbyter, testis; Gosbert, testis; Hinan, presbyter, testis; Bernegod, testis; Congen, presbyter, testis; Iedecuueten, presbyter, testis; Hiarngen, presbyter, testis; Omnis, testis; Sabioc, testis; Spereui, testis Hincant, testis; Uurcondelu, testis; Haerueu; testis; Uuetenoc, testis; Manet, testis; Finius, testis; Uualcmoel, testis; Maen, testis; Moetgen, testis; Gleucourant, testis; Hedran, testis; Tala, testis; Loiesuueten, testis.