Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 26

None
Datierung: 857 07 08

Haec carta indicat quod dedit Conuuoion abbas et omnes monachi rotonenses calicem aureum et patenam auream pensantes .LX. et .VII. solidos quem Iunuueten monacus detulit secum quando venit in monasterio ad Pascuueten in eius redemptione de Normandis; et ipse posta dedit pro illo calice aureo et patena aurea, Sancto Salvatori et monachis in Rotono monasterio ei servientibus, salinam quae vocatur Barnahardisca, et villa quae vocatur Burbrii, sitam in plebe Uuenran, in loco noncupante Canuel, cum omnibus adiacentiis suis et omnibus manentibus suis quorum ista sunt nomina: Rufin, Aeruiu, Rinuiu, Ricuiu, et totam in progeniem eorum post eos, usque in sempiternum, in monachia sempiterna, et omne quod tenebant Karmonoc et Duil in Borbrui. Factum est hoc in plebe Catin ante mansionem Iarnconan, feria .V., .VIII. idus iulii; luna XII, indictio Va, anno regnante Karolo rege, VI. anno principatus Erispoe in Brittannia, Ettardo episcopo in Namnetica civitate, Courantgeuo episcopo in Venedia, adstantibus ibi multis nobilibus viris ventionem consentientibus ac firmantibus, quorum ista sunt nomina: Pascuueten, qui dedit et firmare rogavit, testis; Conuuoion, abbas; Leuhemel, monacus et presbyter, testis; Junuueten, monacus et presbyter, testis; Triboud, monachus et presbyter, testis; Loiesuuallon, presbyter, testis; Tehtei, presbyter, testis; Iuduuocon, presbyter, testis; Rituuoret, presbyter, testis; Anauhoiant, presbyter, testis; Catuuallon, presbyter, testis; Bili, testis; Abbrit, testis; Milun, testis; Ratfred, testis; Bertuualt, testis; Buduuoret, testis; Iarnconan, testis; Haeluuocon, testis; Sulon, testis; Gleumarcoc, testis; Duiltestis; Ratuili, testis; Uuoruuoion, testis; Catlouuen, testis; Uurhucar, testis; Maencoual, testis; Conin, testis.