Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 2

None
Datierung: 834 06 18

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, jam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, missus imperatoris Lodouici Nomine, considerans querelam ac tribulationem quam habet domnus noster imperator Lodouicus, et gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis; Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum volo esse ad illos monachos habitantes et regulam sancti Benedicti tenentes, in monasterio quod vocatur Roton, quod ita et feci; id est, donavi eis illam partem que vocatur Ros, circumcinctam ex duobus aquis, id est, ex Ultone flumine et Visnonie; et, ex tertia parte, de anti qua ecclesia Bain, sita in parte quae dicitur Spiluc pervenientis per finem hereditatis Uuethencar et per finem Villule quae dicitur Mutsin, usque ad flumen Ult; hoc totum dedi supradictis monachis, in elemosina Hlodouici imperatoris, cum massis et manentibus, cum silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, et cum omnibus adpenditiis suis, ita ut quicquid exinde pro oportunitate monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem, sicut a me videtur hodie esse possessum ita trado atque transfundo, totum atque integrum, supradictis monachis, in elemosina domni imperatoris, ut eum Dominus, per orationes eorum, adiuvare dignetur; et si fuerit aliquis, post hunc diem, qui contra hanc donationem aliquam calumniam fecerit, ad me veniat; et si rectum fuerit, ego mutabo ei in alio loco, et isti permaneant securi; et ista donatio, per omnia tempora, firma et immutabilis permaneat. Factum est hoc in loco nuncupato Roton, .XXI. anno imperii domni Hlodouuici. Signum Uuoruuoret; x. Loieshoiarn; x. Rodalt; x. Uuoruuoret; x. Bledic; x. Morman; x. Vuotalin; x. Riskipoe; x. Conan; x. Kintuuallon; x. Guethencar; x. Derian; x. Hedremarchuc; x. Kalanhedre; x. Aithlon, Gulugan; x. Hailgugur; Raginarius episcopus subscripsit, .v. feria, .XIIII. kal. juli.