Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pippin schenkt dem Kloster St. Denis die Villa Essonnes im Pariser Gau, wie sie bisher Graf Rauho von ihm zu Lehen gehabt hatte.
Datierung: 766 07
Ausstellungsort: Orléans

Pippinus rex Francorum vir illuster. Et quia monente scriptura ita oporteat unumquemque constanter preparari, quatinus veniente in conspectu superni iudicis illam mereatur domini piam vocem audire, unde omnes iusti ex bonis actibus erunt gavisi, quapropter nos salubriter, ut credimus, considerantes, qualiter ex terrenis rebus, quibus superna gratia nobis affluenter in hoc seculo largire dignata est, saltem vel in pauperibus ex hoc tribuere deberemus, unde misericordiam altissimi adipisci valeamus. Idcirco donamus pro anime nostre remedium vel bone memorie germano nostro Carlomanno quondam ad monasterium sancti et gloriosissimi domni Dyonisii martyris, ubi ipse preciosus corpore requiescit, donatumque in perpetuo ad ipso sancto loco esse volumus, hoc est villa nostra nuncupante Essona, qui ponitur in pago Parisyaco super ipso fluvio qui vocatur Essona, cum omnibus terminis vel appenditiis suis, ut cum omni integritate ad ipso monasterio vel monachis ibidem deservientibus seu luminaria ipsius ecclesie procurandum vel stipendia pauperum ibidem predicta villa proficere debeat in augmentum et ut melius delectet ipsos monachos pro nobis vel germano nostro seu subsequente progenie nostra die noctuque domini misericordiam attencius deprecare. Igitur predicta villa unacum terris domibus edificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus farinariis, sicut supra diximus, cum omni integritate, sicut a Rauhone comite per nostrum beneficium usque modo fuit possessa, pars predicti monasterii eiusque rectores habeant, teneant atque possideant et ad ipsa casa dei in nostra elimosina vel germano nostro usque in perpetuum absque ullius repeticione debeat esse iure integro confirmata. Et ut hec cessio firmior habeatur, nos hanc subterfirmavimus vel de anulo nostro sigillare studuimus.

Signum (M.) Pippini gloriosissimi regis.

In dei nomine Baddilo recognovit.

Datum in mense iulio anno XV regni nostri; actum Aurelianis civitate publice: Itherius scripsit; feliciter.