DER KLERIKER FATO SCHENKT BESITZ ZU HEIMING, AUFHAUSEN UND HOLZHAUSEN UNTER VORBEHALT DER NUTZNIESSUNG ALLER SEINER BENEFIZIEN BIS ZUM TODE.
Datierung: Mai 7 899-903
Ausstellungsort: Passau
In nomine domini nostri Jesu Christi Noverit namque omnium fidelium industria sanctae dei aecclesiae tam presentium quam et futurorum qualiter ego Fato humilis clericus tradidi quasdam res proprietatis maeae ad sanctum Stephanum protomartirem Christi sanctumque confessorem Ualentinum et ubi venerabilis episcopus Riharius regulariter atque canonicae Patauiensi sedi divina largiente gracia preesse cognoscitur et hoc est in loco nuncupante Heiminga specialiter Hufzahus iuxta fluvium quod vocatur Salzaha australi parte predicti fluminis et septentrionali in loco qui dicitur Holzhusa cum mancipiis ibidem servientibus cum aecclesia et curtis septis casis scuriis aedificiis terris agris pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis mobilibus et inmobilibus et cum omnibus appendiciis et adiacentiis earum in manus supradicti episcopi Rihharii et Engilbarni advocati eius. Haec omnia iure hereditario tradidi atque transfirmavi ea videlicet racione, ut quicquid beneficii ex suprascripta sede habere visus sum ex hodierno tempore usque ad terminum vitae meae securiter et absque ulla animositate iam dicta tradicio me habere liceat et ut haec cartula utriusque tradicionis firmiter habeatur istis testibus presentibus confirmatam et inconvulsam firmitatem esse decrevimus quorum nomina subter inserta videntur Altman. Gundpert. Otperht. Irminolt. Diotger. Chuniperht. Cotuni. Engilpreht. Oto. Engiluuan. Humperht. Reginolt. Adalperht. Actum in eadem civitate Patauiae sub die non. mai feliciter in dei nomine. Amen.