BISCHOF ENGILMAR TAUSCHT VON DEN BRÜDERN LIUTFRID UND ERMPERT GEGEN 11 ½ MORGEN ZU DEGERNBACH 20 MORGEN ZU PFARRKIRCHEN.
Datierung: 874-897
Fructuosa valde ac non solum honesta verum etiam nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium Hac igitur ratione convenit inter Engilmarum Pattauiensis ecclesiae episcopum et Liutfridum et Ermpertum fratrem eius Tradidit namque idem episcopus per manum advocati sui Adalgarii prenominatis fratribus de sancti Stephani proprietate in loco qui dicitur Tegirinpah iugera XI et dimidium Econtra ipsi prenominati fatres ad sanctum dei patronum Stephanum Engilmaro episcopo Adalgario advocato accipiente de illorum proprietate tradiderunt in loco qui dicitur Pharrachiricha iugera XX Isti sunt testes per aures tracti illius commutationis Liutperht. Engilscalh. Recho. Ratmunt. Teotfrid . Peregrim. Gotafrid. Arnperht.