a)DER PRIESTER REGINOLF ÜBERGIBT AUF DEN TODFALL SEINEN BESITZ ZU ANSFELDEN. b)ERHÄLT GEGEN DIE ERNEUERUNG SEINER SCHENKUNG LEHEN ZU OFTERING UND TEGERNBACH.
Datierung: a) 815-821 b) Buch 825-831.
Dum non est incognitum, sed coram plurimis ponitur noticia qualiter Reginolf presbiter propriam hereditatem ad ecclesiam beati Stephani martyris infra muro civitate Patauie tradidit sicut hic continetur. Igitur enim ego Reginolf per misericordiam dei coepi cogitare, remedium animae meae seu pro absolutione delictorum meorum, ut in aliquantulum de peccatis meis in die iudicii minuere dignetur Quapropter trado et transfundo hereditatem meam ad prefato basilicae in loco nuncupante Alpunesfeld in pago Trungouuae, hoc est cum domo cum curte cum orreo et cum terris arabilis cum pratis tam cultis quam et incultis cum mancipiis vel quicquid in ipso loco mea videtur possessio post obitum meum, ut ibi sit firmum et stabilitum usque in evum In ea vero die manentibus Otkario vocato episcopo una cum filibus suis in loco nuncupante ad Puoche, ubi preciosus martyr Florianus corpore requiescit, ut ipso prefato presbitero a nobis humiliter rogante prestare ei quasdam causas a sancto Stephano una ad Oftherigon, alia ad Tegerinpah. In ea vero ratione econtra suam traditionem ipse renovavit, quia antea coram Erchanfrido vocato episcopo similiter fecit et nobis placuit atque convenit quas ipsas res quae superius nominavimus ei prestavimus post obitum eius ad sanctum Stephanum absque ullius contradictione redeat Et hi sunt testes Egino. Reginolt. Auotilo. Erchanmar. Adalger. Salaman. Aparam. Vuentilger. Heripolt. Reginhart. Rihgoz. Puosilo. Asperht. Salago. Ruodkis. Paldheri. Madalgoz. Heriperht. Gundhart. Deothec. Lantrih. Taho. Rihcouuo. Gotaperht. Uuerinheri. Gerhart.