RUMAN UND GERHART ÜBERGEBEN IHR VERMÖGEN ZU TUTTING UND BIRNBACH GEGEN ÜBERLASSUNG LEBENSLÄNGLICHER NUTZNIESSUNG.
Datierung: 812 Juni 24.
Haec traditio Romani et Gerhardi. In Christi nomine et cum suo auxilio sancto Ego enim Ruman et Gerhart tradidimus omnes facultates nostras ad altare sancti Stephani cum campis et pratis cultam terram atque incultam simulque cum mancipiis et omnia utensilia eorum in loco nuncupante Tuttinga et Perinpah pro remedio animarum nostrarum et pro absolucione delictorum nostrorum coram omnibus presentibus nobilium et ignobilium qui tunc ibidem erant et testibus confirmavimus et firmatum est De cetero notum sit omnibus deum timentibus et eius precepta servantibus, quod in prestationem accepimus ipsas facultates nostras ab ipso altare sancti Stephani usque dum vitam nostram finiamus et post nostrum quoque discessum stet haec traditio firmata ad sanctum Stephanum. Et quisquis nostrum supravixerit alterum, habeat ipsas ambas facultates nostras usque dum vita sua finiatur et postea sint firmas ad sanctum Stephanum et veris vinculis conexas et firmiores sint ferro et insolubili vinculo ligatas Actum est autem hoc feria V. die VIII. kal. Iul. ad missam sancti Johannis indictione V Et hi sunt testes Pero. Ratolf. Hiltiger. Landfrid. Vuigo. Engilhart. Sigimar. Selpker. Sipiho. Peregrin. Otheri. Salaho. Kauuant.