ALTRAT ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU SCHÄRDING, DEN IHM BISCHOF UROLF WIEDER VERLEIHT.
Datierung: 804 April 7.
In dei nomine. Ego Altrat pro remedio anime meae trado et transfundo propriam hereditatem meam quod mihi pater meus moriens dimisit Keilo terram cultam et incultam ad sanctum Stephanum sitam in loco qui dicitur Scardinga et omnes facultates meas terram cum domo cum horreo et aliis aedificationibus qui in illo loco sunt stet firmatum et ordinatum ad sanctum Stephanum usque in sempiternum. Et ego Vrolf tamen per dei misericordiam vocatus episcopus memoravi dicta sancti Johannis, qui viderit fratrem suum necessitatem pacientem et cetera per dei timorem et amore proximi prestavi ipsam rem sicut ante numeratum est homini Altrati post obitum eius stet firmatum et ordinatum usque in sempiternum. Et hi sunt testes: Ratolt. Altrat. Sigihelm. Geparhoh. Hitto. Ihho. Rihgouuo. Heidanrih. Folcrih. Isanhart. Gotaperht. Actum est hoc regnante imperatore Karolo IIII. anno indictione XIII. mensis VII. id. ap.