POPILI SCHENKT SEINEN BESITZ ZU ENKNACH DER DORTIGEN MARIENKIRCHE, DIE VON SEINER SCHWESTER COTALIND 10 UNFREIE UND IHREN BESITZ NACH IHREM TODE ERHÄLT. POPILI SCHENKT NACH SEINEM TODE SEINEN VÄTERLICHEN BESITZ ZU ENKNACH NEBST DER MARIENKIRCHE AN DIE KIRCHE ZU PASSAU.
Datierung: a) 803 vor Oktober 27 b) 803 Oktober 27.
Ausstellungsort: Regensburg
In dei nomine Ego Popili cogitavi vel pertractavi molam peccaminum meorum seu pro aeterna retributione in die iudicii Idcirco trado atque transfundo hereditatem meam quod habeo in loco qui dicitur Ankinaha ad ecclesiam sancte Mariae, hoc est campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis servis ancillis peculium utrumque sexum mobilium et immobilium et post obitum meum firma et inlibata haec cartula nihil omninus firma permaneat Si quis vero quod futurum esse non credo aut ego ipse aut aliquis ex heredibus meis vel quicquid opposite persona qui contra hanc cartulam temptare aut frangere voluerit, inprimis iram dei incurrat et conponat sicut lex est Et soror mea Cotalind tradidit ad ecclesiam decem ancillas et omnia que habuit post migrationem illius. Haec sunt testes Rato. Rihpald. Takaperht. Lantfrid. Ankilhaoh. Aotto.
(C) Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantias pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Ob hoc igitur ego Popili ad molem peccaminum mearum minuendam dono ad ecclesiam qui est constructa in honore protomarty rys Stephani in castro Pazaugense ubi vir venerabilis Uualdricus episcopalem officium adimplere curatur donatumque in perpetuum esse volo quod mihi pater meus moriens dereliquid locellum qui adiacet secus fluenta qui vocatur Enchinaha cum eclesia qui est constructa in honore semper virginis Mariae seu domibus aedificiis accolabus mobile vel inmobile, ut quicquid supradictus episcopus post obitum meum facere voluerit, ex eo habeat liberam potestatem. Si quis vero aliquid voluerit quod non credo ipse vel aliquis de aeredibus meis aut quislibet opposita persona contra hanc dominationem venire temptaverit, a liminibus aeclesiae extraneus habeatur et cum suprascripto sancto in die iudicii deducat racionem et parti bus ducis conponant secundum quod lex est et quod repetit non vindicet, sed haec donatio omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa. Actum est in publica curte qui dicitur Radaspona anno regni gloriosi imperatoris Karoli XII sub die VI. kal. novemb. indictione XII. Et haec sunt nomina testium.