MADALGOZZUS ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU ESSENBACH UNTER VORBEHALT DER NUTZNIESSUNG FÜR SEINEN SOHN MADALHARDUS BIS ZUM TODE.
Datierung: 795 April 11.
Nihil tulimus in hunc mundum nec aliquid auferre possumus Ego itaque Madalgozzus cogitavi aeternam habere me retributionem in caelo Propter hoc tradidi et transfundi omnia que habui ad sanctum Stephanum ubi sanctus Valentinus requiescit in corpore et nihil relinqui super casas et colonias et mangentes duo et alias mancipiias iumenta terram cultam et incultam silvas pratas aquarum currentia et omnia quae habui in villa nuncupante Ezzinpach et est secus flumina quae dicitur Raota et nemo aliorum habeat potestatem postea nisi ille episcopus qui preest domui sancti Stephani. Et nostra conventio sic fuit, quod si veniat Madalhardus filius meus et ille recipiat cum precaria et censum sancti Stephani et illi episcopi qui preest domui eius usque in obitum suum et post obitum eius stet semper firmum ad sanctum Stephanum Et haec sunt testes, qui audierunt et viderunt hanc traditionem Rantolf comis. Into. Chuntilo. Pern. Ratolt. Pero. Taozi. Adalhart. Uto. Clauperht . Isanker. Aotker. Adalhaoh. Kerhaoh. Atto. Si quis voluerit hanc traditionem frangere aut ego aut alius de heredibus et coheredibus meis, primum iram dei incurrat omnipotentis et habeat luctamen cum sancto Stephano coram deo et angelis eius et haec traditio firma permaneat Et est factum in III id. april anno XXVII regni Kaloni regis.