RODHERI SCHENKT BESITZ AN DER ROTT.
Datierung: 788-800
In nomine domini nostri Jesu Christi Ego Rodheri pro remedium anime meae seu pro retributione vite aeterne dono atque trado et transfundo de mea propria hereditate atque quaesitione terram cultam et incultam ad sanctum Stephanum iuxta aquam qui dicitur Rota terram domoque et horreo cum curte cum casale cum horto et cum pomerio cum campibus et pratis cum servis et ancillis et omnes facultates meas trado ad sanctum Stephanum et stet firmatum in sempiternum Et ita oro omnipotentem dominum, ut siquis de heredibus meis vel cuiuslibet persona hanc traditionem inire seu frangere conaverit coram summa deo reddat rationem et sancto Stephano primo martyre in fisco auri untias XII coactus solvat domni regi quia contra legem egit et haec traditio firma permaneat in omni tempore in cosmo preclara Et haec sunt testes Aospald presbiter. Urolf diaconus et Esaias diaconus. Rantolf comis. Tozi. Adalhohc. Adalhart. Clauperht. Caganhart. Lantpald. Helfrich. Altrat. Mindeo. Adalker. Uuezzi. Knito.