LANTPREHT ÜBERGIBT BESITZ ZU WEIBERN AN DER TRATTNACH UND AM INNBACH ZUR JOHANNISKIRCHE UND SAMT DIESER AN DIE PASSAUER STEPHANSKIRCHE.
Datierung: 785 (?)
In nomine domini dei nostri Jesu Christi Temporibus gloriosissimi ducis Tassilonis anno ducatui eius XXXVIII indictione V cum consensu et licentia predicti principis. Ego Lantpreht trado atque confirmo ea quae habui in loco nuncupante Dratihaha Uuiuuari et in alio loco ubi dicitur Inone aqua servos et ancillas seu tributales rures pratas campos silvas aquarumque decursibus mobile et inmobile cultum et incultum omnia ex integro ut diximus trado ad illam ecclesiam sancti Johannis et cum ipsa ecclesiam sancti Johannis ad basilicam sancti Stephani et sancti Ualentini absque continet uxorem meam ut ibi sit firmum et stabilitum Si quis autem ulla opposita persona vel ego ipse quod fieri non arbitror aut aliquis de hereditatibus meis hec irritam facere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimo sancto Stephano et carta hec nihilominus firma permaneat Et hi sunt testes Uuillipreht. Isandeo. Engildeo. Reginhelm. Hodolhoh. Ruotpreht. Regilolt.