MACHELM, „VIR CLARISSIMUS“, ÜBERGIBT EINE VON CAMALHERI GEKAUFTE KOLONIE ZU HEMMING.
Datierung: 764-781
In Christi nomine Ego Machelmus vir clarissimus conparavi terram coloniam integram cum alia colonia in loco qui dicitur Hemingus de homine cui nomen Camalheri et sic eam emi sicut ipsa fuit terra aratoria pradas culta non culta accessiones et omnia sicut ipse habuit possesse iugeras plus minus LXXXIII Et de hac vinditione haec sunt testes Hitto testes. Hunker testes. Aotto testes. Caothari testes. Caozperht testes. Reginperht testes. Kunheri. Keilo. Mozzo. Kauuperht. Takaperht. Herido. Suappo. Insuper autem ego Machelm postquam haec vinditione feci sic ipsam coloniam tradidi ad ecclesiam sancti Stephani et sancti Ualentini quae sita est in loco qui dicitur Pazauuue pro redemptione anime meae vel divina retributionem ut predictam coloniam possedeat pastor ipsius aecclesiae seu defensor quam prefatus sum usque in perpetuum Et haec nomina testium hanc donationis signum Aodalpald testes. Hrodhart. Starcolf. Mactolf. Oleri. Suappoto. Hrodfrid. Takaperht. Herideo. Ego Uatto scripsi hanc cartulam donationis et ipse sum testis