COTAFRID UND SEINE GEMAHLIN KEPAHILT SOWIE ANDERE GENANNTE MACHEN SCHENKUNGEN AN EINE VON BISCHOF VIVILO GEWEIHTE MARIENKIRKE.
Datierung: 739, vor November 1.
Ausstellungsort: Marienkirche
In nomine patris et filii et spiritus sancti Incipit scientia qui scire valeat in quo tempore edificata erat ecclesia ista in tempore duci Paiauuariorum , Otilo erat nomen eius, et annum unum fuit patria ista in sua potestate antequam consecrata erat ecclesi ista et nomen episcopo, qui fundebat oleum, Uiuolo, qui posuit reliquias sanctorum in domum dei hic nomini : sepulcro domini, sancte Marie, sancti Petri, sancti Pauli, sancti Andre, sancte Laurenti et consecravit in nomine sanctae Mariae et constituit diem sollemnem in kal. novembris. Cotafrid et uxor sua Kepahilt fecerunt cum servis suis domum hanc et triberun t pro remedium animarum eorum tantum quantum potuerunt de pecunia de terris de servis de ancillis nomine Uuerdolf Roodcaoz Cundrih Tagapert Adalperht Cundachar Odaldrud. Et offerebat filiam suam velatam sub nigro velamine quod illa deo serviret et sancte Marie Cotalind . Folchraat dedit pro anima sua quod propitiare dignetur pro del ictis suis servum et ancillam Uualdker et Lantsuuind cum omnia pecunia cum fructibus cum terris et fratribus equos duos et bovum unum et casa Liutilo