Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 259


Datierung: 1186-1187 06 18
Ausstellungsort: Verona

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis . . abbati et fratribus Maioris Monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Iniuncti nobis officii nos hortatur auctoritas, ut utilitati religiosorum locorum debeamus diligentius imminere. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu et felicis memorie L. pape predecessoris nostri uestigiis inherentes auctoritate uobis presentium indulgemus, ut in domibus uestris, in quibus monachi manent, habendi ad opus fratrum uestrorum et familie cimiterii habeatis liberam facultatem, sic tamen quod circummanentibus ecclesiis per ea de parrochiali iure minime preiudicium generetur. Dat. Verone XIIII kal. iulii.