Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 234


Dating: 1189 02 17
Place of Composition: Lateran

Clemens episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Gaufrido abbati et conuentui Maioris Monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Controuersias, quibus ex compositione rationabili uel partium conniuentia debitus finis accedit, et seruari conuenit et auctoritate apostolica roborari. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus annuentes compositionem, quae inter uos et uenerabilem fratrem nostrum P. episcopum et dilectos filios clericos Maclouienses rationabiliter intercessit super diuersis questionum articulis tam ad domum Leonensem quam ad alias obedientias uestras pertinentibus, sicut iuste facta est et recepta a partibus et in scripto delegatorum iudicum autentico continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Lateran. XIII kal. martii pontificatus nostri anno secundo.