Datierung: 1188 06 25
Ausstellungsort: Lateran
Clemens episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Geraldo priori Grandimontis eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Inter caetera, quae consuetudinis ecclesiasticae norma commendat, illud non immerito credimus uigilanti obseruantia amplectendum, ut, quae a praedecessoribus nostris deliberatione prouida iudicialis definitionis calculum acceperunt, a nobis illibata custodiantur et, ne per successiones temporum in abolitionem deueniant, scripti quoque nostri munimine roborentur. Sane cum inter uos instigante generis humani inimico graue scandalum emersisset, quod sollicitudine multorum adhibita longo tempore sopiri nequiuerat, ad praesentiam bonae memoriae Urbani papae praedecessoris nostri quidam uestrum ex utraque parte litigantium fratrum accesserunt coram eo et fratribus plurima de institutione uestri ordinis et de illatis utrinque iniuriis proponentes, qui examinatis omnibus diligenter, quae in ipsius audientia retulerunt, ut de caetero inimico uirtutum omnium nocendi aditus clauderetur et in ordine uestro fraternae pacis concordiam tam facilem ipsius calliditas non turbaret in iis, quae generare uidebantur materiam iurgiorum, correctionis apostolicae manum de fratrum consilio statuit apponendam. Proinde nos memorati praedecessoris nostri uestigiis inhaerentes ad exemplar ipsius auctoritate apostolica decernimus, ut, qui relicto saeculo ad ordinem uestrum confugiunt, priori uestro, qui pro tempore fuerit, et successoribus eius catholicis uel capitulo, si prior non fuerit, obedientiam et reuerentiam absolute promittant. Caetera statuta sunt similia et de uerbo ad uerbum, ut in praecedenti bulla secunda Urban 3i 1186 in 7 articulis continentur. Dat. Laterani per manum Moysis ecclesiae Romanae subdiaconi uicem agentis cancellarii septimo kal. iulii, indictione VI, incarnationis dominicae anno Mo. Co. LXXXo. VIIIo, pontificatus uero domni Clementis papae III anno primo.