Datierung: 1184 10 11
Ausstellungsort: Verona
Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum episcopatibus monachi sancti Florent(ii) Salmuren(sis) ecclesias habent, salutem et apostolicam benedictionem. In generalibus conciliis statutum esse cognoscitur, ut sacerdotes, qui in ecclesiis ad monasteria pertinentibus commorantur, de animarum quidem cura diocesano episcopo respondeant, abbati uero et fratribus suis pro rebus temporalibus debitam subiectionem exhibeant. Quocirca dilectorum filiorum nostrorum Maynerii abbatis sancti Florentii et fratrum suorum querelam accepimus, quod presbiteri ecclesiarum ad eos pertinentium, que in parrochiis uestris site sunt, debitam subiectionem eis subtrahant et malignitatis studio archidiaconis adherentes nichil eis se debere respondeant. Quia igitur neminem sua uolumus priuari iusticia, per apostolica uobis scripta mandamus, quatinus predictos sacerdotes, de quibus idem abbas uel fratres sui uobis conquesti fuerint, districte commoneatis, ut debitam eis reuerentiam et subiectionem exhibeant et nulla occasione, quod eorum iuxis esse cognoscitur, eis imminuere uel subtrahere presumant. Alioquin prefato abbati et fratribus eius super hiis, que ad eos pertinent, de predictis sacerdotibus debitam ultionem sumendi liberam concedimus facultatem. Dat. Veron. V idus octob.