Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 191


Datierung: 1184 03 18
Ausstellungsort: Anagni

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum dioecesibus coenobium Fontis Ebraudi ecclesias uel obedientias habet, salutem et apostolicam benedictionem. ….. Sicut autem ex parte dilectarum in Christo filiarum nostrarum Giliae abbatissae et sororum Fontis Ebra(udi) nostris auribus est suggestum, saepe quidam ex dictis uestris possessiones et alias res earum inuadunt et non curant postmodum, quod nequiter perpetrant, emendare. Verum quia officio uestro conuenit horum nequitiam episcopali auctoritate compescere, fraternitati uestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, cum ab abbatissa uel sororibus suis uobis uel alicui uestrum de huiusmodi malefactoribus fuerit querela deposita, ita malefactores illos unusquisque in dioecesi sua ad ablatorum restitutionem et satisfactionem de illatis iniuriis cessante appellatione compellat, quod et sororibus illis per sollicitudinem uestram iura sua illibata seruentur et malefactores ipsos poeniteat talia commisisse etc.