Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 165


Datierung: 1178 06 22
Ausstellungsort: Lateran

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri B archiepiscopo, apostolice sedis legato, et dilectis filiis Hug(oni) decano et canonicis Turonen(sis) ecclesie salutem et apostolicam benedictionem. Sicut ea, que in questionem ueniunt, concordia mediante uel iudicio terminantur, ita, postquam decisa fuerint uel amicabili compositione sopita, ut in suo statu permaneant, munimine conuenit apostolico roborari. Peruenit autem ad nos et hoc ipsum ex rescripto quodam manifestius intelleximus, quod, cum inter uos et Senonen(sem) ecclesiam super quadam uicaria et recepto, quod in uilla Blandiaci anno tercio reclamabant sibi deberi, olim questio mota fuisset, tandem bone memorie E. quondam Turonen(sis) archiepiscopus ad presentiam Hug(onis) tunc temporis archiepiscopi Senonen(sis) cum quibusdam de fratribus suis accessit et controuersiam, que super uicaria et recepto in uilla Blandiaci diutius fuerat agitata, cum assensu partium ambo archiepiscopi taliter terminarunt, quod ex parte Senonen(sis) ecclesie dictum est et concessum, ut uicarium et receptum nunquam deinceps repeterent, sed imperpetuum Turonen(si) ecclesie remittebant, ministri autem Turonen(sis) ecclesie triginta solidos Stampen(sis) monete singulis annis in festiuitate omnium sanctorum archipresbitero Senonen(sis) ecclesie, qui Stampis manet, soluere tenerentur. Postulantibus insuper prefatis archiepiscopo et clericis, qui cum eo erant, ut in uilla Blandiaci et Soriaci presbiteros haberent licentiam eligendi, memoratus Senonen(sis) cum assensu ecclesie sue petitionem illorum diligenter admisit et presentationem utriusque presbiteri, sicut postulauerant, saluo per omnia episcopali iure, Turonen(si) ecclesie perpetuo concessit habendam. Hanc igitur compositionem, sicut facta est et ab utraque parte recepta et in scripto autentico continetur, iuste postulationi uestre clementius annuentes auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Lat. X kal. iulii.