Datierung: 1174-1176 06 27
Ausstellungsort: Anagni
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis abbati et fratribus Villaelupensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Ex scripto quodam bonae memoriae Ioscii quondam Turonensis archiepiscopi nobis innotuit, quod, cum in parrochia ecclesiae sanctae Mariae Diuitis, quae ad uestrum monasterium pertinet, spectat ad Pontem uidelicet Aimeri, sit capella quaedam constructa, idem archiepiscopus circumspecta prouidentia statuit, ut in praescripta capella ad representationem Philippi Aimeri, a quo constructa est, et heredum suorum debeat per Turonensem archiepiscopum presbiter ordinari, saluo tamen iure monasterii uestri. Addidit etiam de uoluntate Philippi praedicti, quod, si de assensu eiusdem Philippi uel heredum suorum contingeret aliquando prescriptam capellam alicui religioso loco conferri, non debeat nisi monasterio uestro concedi. Nos itaque uobis et monasterio uestro in hac parte uolentes in posterum prouidere constitutionem memorati archiepiscopi, sicut ab eo rationabiliter facta est et in eius autentico scripto continetur, ratam habemus et firmam eamque auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Dat. Anagniae quinto kal. iulii.