Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 126


Datierung: 1163-1164 10 26
Ausstellungsort: Sens

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Frog. abbati et fratribus sancti Florentii salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium etc. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu concessionem super libertate ecclesie de Iseio, scilicet quod a descensu et procuratione episcopali imperpetuum libera omnino exsistat, a uenerabili fratre nostro Ste. Redon(ensi) episcopo uobis factam, sicut in eius scripto autentico exinde facto continetur, uobis et per uos ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Senon. IIII idus ianvarii.