Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 120


Datierung: 1163 06 05
Ausstellungsort: Tours

ALEXANDER episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Audeb. abbatisse et sororibus monasterii sancte Marie de Fonte Ebraudi salutem et apostolicam benedictionem. Iustis postulantium desideriis facilem nos conuenit prebere consensum et uota, que a rationis tramite non discordant, opere sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecte in domino filie, uestris iustis petitionibus grato concurrentes assensu possessiones omnes, quas in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis Deo propitio poteritis adipisci, uobis et per uos ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Inter quas istas propriis duximus uocabulis exprimendas: ex dono Beatricis de Firmitate quicquid in proprio dominio habuit apud Cauciacum tam in terris quam in aliis traditum uobis per manum Manass(is) Aurehanen(sis) episcopi, eo quod de episcopo Aurelianen(si) totum in capite mouebat, sicut eiusdem episcopi carta testatur et confirmat, vsuarium etiam, quod eadem iuxta Nouellam uillam in bos[c]o suo uobis concessit et quicquid Ludou(icus) illustris Francorum rex ad supplementa carrucarum tam in rotis quam in roortis et consimilibus in foresta sua ecclesie uestre donauit, ecclesiam de Chauciaco, quam predictus Manas(ses) Aurelianen(sis) episcopus in uos et ecclesiam uestram confirmante postea capitulo rationabiliter contulit, et quicquid in feudo suo poteritis adipisci apud Chauciacum. Facultatem quoque, quem uolueritis, in eadem ecclesia presbiterum statuendi et, ut nulli archid(iaconorum) uel presbiterorum seu alii cuilibet liceat prefatam ecclesiam nisi soli Aurelianen(si) episcopo interdicere, saluo tamen iure Aurelianen(sis) ecclesie, sicut idem episcopus pie uobis indulsit et carta ipsius noscitur continere, deuotioni uestre nichilominus confirmamus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Turon. non. iunii.