Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 115


Datierung: 1161 04 13

Dum ego Guill(elmus) tit. sancti Petri ad uincula presbiter cardinalis sedis apostolice legatione in Aquitania fungerer, delata est ad auditorium nostrum querela, que inter uenerabilem fratrem F. abbatetn sancti Florentii et A. capellanum de Catiniaco super eadem ecclesia uertebatur. Cumque utraque pars se nostro super hoc subdidisset arbitrio, pro bono pacis inter eos statuimus, ut iamdicto abbati et eius successoribus de eadem ecclesia VIIIto solidos, IIII uidelicet in natali domini et IIII in pascha, prefatus capellanus, quamdiu eam tenuerit, annuatim persoluat. Ex tali autem compositione nullum abbatie preiudicium fieri decreuimus, sed postquam ecclesia illa uacauerit, abbati sancti Florentii liceat eandem sicut alias, que ad abbatiam pertinent, ordinare et duas portiones oblationum in ea sicut in uicinis ecclesiis suis habere.