Datierung: 1161 Anfang März
Ausstellungsort: Sés
Ego Henricus Dei gratia sanctae Romanae ecclesiae presbyter cardinalis et apostolicae sedis legatus. Notum fieri uolumus uniuersis ecclesiae filiis, quod abbas sancti Martini et abbas de Falesia super controuersia, quae inter eos agitabatur de ecclesia sancti Petri de Gasto, in presentia nostra apud Sagium, dum legatione domini papae Alexandri fungeremus, de consilio nostro commiserunt se arbitrio domini Roberti abbatis sancti Vincentii Cenomanensis et domini abbatis H. de Persenia et magistri Iohannis domini regis Henrici capellani. Illi uero pro bono pacis arbitrati sunt, quod abbas de Falesia ab illius loci et ecclesiae possessione cederet et querelae penitus renunciaret et abbati sancti Martini pro expensis, quas ipse fecerat, uiginti libras Andegauensis monetae sibi donaret. Praeterea notum fieri uolumus, quod dominus Sagiensis episcopus quaestionem, quam aduersus utrumque abbatem super praefato loco et ecclesia habuerat, excepto communi iure, quod in aliis habebat ecclesiis, in praesentia nostra renuntiauit. Actum apud Sagium in praesentia nostra anno ab incarnatione domini millesimo centesimo sexagesimo, pontificatus domini papae Alexandri III anno IIo.