Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 99


Datierung: 1156 12 31

Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri Hug(oni) Rotho(magensi) archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Que omnium ecclesiarum est mater et caput, Romana ecclesia, quasdam speciales filias habere dinoscitur, quibus cogitur ampliorem gratiam exibere. De quarum numero Fiscann(ense) monasterium esse conuincitur, quod utique ad ius beati Petri tanquam nostrum proprium pertinere probatur. Ac per hoc dilecti filii nostri Henr(ici) abbatis et fratrum eiusdem loci precibus inclinati caritati tue mandamus, quatinus, cum ab eisdem fratribus fueris requisitus, de suffraganeis tuis, quos uolueris, tibi ascitis monasterium ipsum uisitare non differas et sanctorum corpora, que ibidem esse noscuntur, populo fideli ostendere atque moderatam et competentem propter deuotionem sanctorum corporum aduenientibus uereque penitentibus remissionem peccatorum secundum traditam tibi a domino discretionem misericorditer indulgere. Quod enim a tua tuorumque suffraganeorum discretione factum fuerit, nos ratum habebimus et auctoritate sedis apostolicae studebimus confirmare. Dat. Lat. II kal. ian.