Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 53


Datierung: 1142 06 20
Ausstellungsort: Corcolle

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio M. abbati Salmurensi salutem et apostolicam benedictionem. Dilectioni tue notum fieri uolumus, quod pro querimonia tua super ecclesia Boierbaldi abbatisse et sororibus de Nido Auium precipiendo mandauimus, ut proximis beati Martini octauis per se uel nuntios suos nostro se conspectui reprensentent et de ipsa querimonia tibi uel nuntiis tuis respondeant. Tuum itaque interest eidem termino nostro te conspectui presentare et monasterii tui iusticiam super hoc demonstrare. Nos enim tam in hoc quam in ceteris eiusdem monasterii iusticiam manutenere et conseruare uolumus. Dat. apud Corcollum XII kal. iulii.