Datierung: 803 03 21
Ausstellungsort: Mondsee
Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahelis in loco nuncupante Maninseo, ubi preest sanctus ac venerabilis Hiltipaldus archiepiscopus et sacri palatii capellanus Ego in dei nomine Poso constat mae non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro animae maeae et pro filiis meis [tradere et ita tradid res meas] sitas in pago Rotahgouue post obitum meum id est in loco nuncupante Rota, cum terris, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, totum et [ad] integrum, quicquid in ipso loco mea legitima videtur esse possessio post obitum meum sit stabilis et firma permaneat in loco, quod supermemoravimus Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut [ullus de heredibus aut] proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donacionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat in pars ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec tradicio convenit], et insuper una cum distringente socio fisco auri libras II, argento pondera [V] coactus exsolvat et quod repetit, ullum umquam tempore evindicare non valeat, sed presens tradicio omni tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum ad Maninseo, datum post obitum meum XII k. apr anno III imperii domni Karoli piissimi imperatoris et XXXoV regni eius in Francia et XXX in Italia, indiccione XI, ab incarnacione domini nostri Ihesu Christi DCCCIIII. Sunt multi testes