Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

DE PATTINDORF

Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahelis in loco nuncupante Maninseo, ubi preest Hiltipaldus archiepiscopus custus capellanus Ego in dei nomine Milo et filius meus Kerpald tradimus res nostras ad sanctum Michahelem in pago Atargouue ad Pattindorf, et est domus cum mancipiis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, totum et ad integrum, quicquid in ipso loco habeo quicquid illorum voluntas est faciendi Et ista tradicio fuit facta in VI id. mad. et hoc fuit in die ascensione domini Et sunt multi testes