Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

DE CHEMINATA

Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure proprie aliquid ad loca sanctorum condonare voluerit, hoc coram plures testibus faciat obplicare Quapropterego in dei nomine Durinc volo tradere quartam partem substanciae maeae in mancipiis, in iumentis, quod cum filiis meis II et uxore mea dividere, hoc omnia post obitum meum trado ad sancto Michahelo archangelo ad monasterio Maninseo, hoc est in pago Atargouue in loco, qui dicitur ad Cheminata Hoc fuit factum in loco ad Maninseo in eclesia sancti Michahelis, in XVI a) k. iul., luna XXII, anni domini DCCCXXII, indiccione XV. Sunt testes multi.