Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christi nomine Ego Gotaperht cogitans pro anima mea trado hereditatem meam ad sanctum Michahelem archangelum in loco nuncupante Lunalaco. Ego trado atque transfundo in manus Lantperhti abbatis in villa nuncupante Sueinpah, que in eodem loco habeo, casa, curte, scura, quicquid infra curte habeo aut foris, iurnales, campis, pascuis, [et omnia, que] ad illum locum pertinet Hoc fuit factum ad Trogindorf, in VIII id. octbr., luna XIII Sunt multi testes