Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
TRADICIO REGINHELMI

Ego in dei nomen Reginhelmus tradidi ad sanctum Michahelem me ipsum vel meam partem quod ego et pater meus partiti sumus, hoc tradidi ego ad Maninseo atque ad illos monachos, qui in ipso monasterio sunt, ut de me mercedem habeant, atque, ut et ego illis serviam omnibus diebus vitae meae Id est in loco, qui vocatur Fangauui, hoc est casis, mancipiis, campis, pratis, terris, aquis, silvis, aquarumve decursibus vel quicquid mihi pater meus in meam partem dimisit, tradidi ego atque transfundi a presente die, ut ego locum meum habeam in ipso monasterio Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ulla quislibet opposita persona contra hanc donationem venire temptaverit, inprimis iram dei et sanctis eius incurrere pertimescat et haec carta a me facta omni tempore firma permaneat, stibulatione subnixa Signum Reginhelmo, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Testes multi, quia ego Reginhelmus firmam facio meam partem