Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino inlustri et in Christo patri Lantperhto abbati de monasterio Maninseuue, quod est constructum in honore sancti Michahelis archangeli, et ubi preesse videtur venerabilis vir Hiltipaldus archiepiscopus. Quamobrem ego in dei nomine Kerpaldo cogitans de dei timore vel aeterna bona retributione propterea dono, trado ad ipsum prefatum monasterium omnem rem hereditatis meae, quia hoc nescio, si dominus deus filius mihi donare dignetur. Si filius erit natus, dabo eum sicut volo, si filius non erit inter me et uxorem meam, iterum atque iterum dono, trado omnem substantiam meam, id est in pago Matachcauuae in loco nuncupante ad Fangauuae, cum mansos, cum domibus, aedifitiis, curtiferis, cum vvadriscapis, terris arabilis, tam cultis quam incultis, silvis, pratis, pascuis, campis, farinariis, adiacentiis, abpenditiis, et mancipiis ibidem commanentibus vel aspitientibus utriusque sexus, rem inexquisitam, totum et ad integrum, vel quicquid dici aut nominari potest, unde cumque mea videtur esse possessio vel dominatio, omnia et ex omnibus, tam de alode quam et de conparato seu quilibet adtracto ad me ibidem dinoscitur pervenisse ad ipso dicto monasterio [dono, trado atque perpetualiter in omnibus transfirmabo dominiacione perpetua, ea scilicet racione, ut] hoc habeas, teneas atque possedeas, Christo propitio in omnibus habeas potestatem. Et si quis deinceps, quod futurum esse non credo, aut ego ipse, quod absit, aut ullus quislibet de heredibus meis vel quislibet extranea persona, qui contra hanc cartulam donationis venire conaverit aut eam frangere voluerit, cui litem intulerit, ipsum exsolvere faciat dupliciter, quantum eo tempore ipsas res valere dinoscitur, et quod repetit, nullo modo evindicare prevaleat, sed magis presens traditio haec [firma et stabilis permaneat] tam a me quam ab aliis bonorum hominum manibus roborata. Testes multi. Regnante domino Hluduuuigo imperatore in III anno, indictio VIIII.