Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod constructum est in honore sancti Michahelis // archangeli in loco nuncupante Maninseo, ubi preest venerabilis Hildibaldus archiepiscopus et sacri palatii capellanus. Ego in dei nomine Cozpald constat me non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro anime meae remedium seu pro aeterna retributione tradere et ita tradidi aliquas [res] propriaetates meae sitas in pago Salcburcgauuue in loco nuncupante Skessindorf, una cum domibus, aedificiis, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, totum et ad integrum, quicquid in ipso loco mea videtur esse possessio trado atque transfundo [ita, ut, quicquid exinde pars ipsius monasterii] ad [profectum] ipsius sancti loci facere decreveri, liberum perfruatur arbitrium Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut ullus de heredibus seu proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ad ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec traditio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondua tanta coactus exsolvat sed ista traditio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnexa Actum ibi, datum in pridie id. ap anno VIII Christo propitio imperii domni nostri Caroli augusti et XXXVIIII regni eius in Frantia et XXXIIII in Italia, indictione prima. Et haec sunt testes Engilman, Engilgoz, Reginhoh, Kerhart, Odalpald, Liutprant.