Datierung: 772 04 23
Ego in dei nomine Meginhart considerans qua gravor sarcina peccatorum et reminiscor bonitatis dei dicentis: date elimosina et omnia munda fient vobis, de tanta igitur miseracione et pietate domini nostri Ihesu Christi confido idcirco hanc epistolam donavimus donatumque in perpetuum esse volumus atque de iure nostro in potestatem et dominacionem monasterii sancti Mihhaelis archangeli constructum in loco, qui dicitur Maninseo, in pago Matahgauue, ubi preest venerabilis et dei famulus Oportunus abbas vel monachi eius in vinculo caritatis conexi, transfundimus atque transscribimus in villa nuncupante Meginharteshusir sitas in pago Quinzingauue terciam partem de terra mea, et duos servos manentes cum domibus eorum, terris, mancipiis, edificiis, vel quicquid eos pertinet, peculiam utriusque sexus, mobilibus et inmobilibus, sicut a nobis hodierno tempore possidetur ut postquam egressus fuero in monasterium vel post obitum meum, ut ibi firma permaneat pro uxore mea Erchanfrita et filio meo Madalhart Acta est autem haec cartula VIIII kl. mai regnante duci XXV anno, indiccione III. Et sunt testes multi