Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE CIDLARON

In nomine domini nostri Ihesu ChristiEgo Hildiroh cogitans vel pertractans molem peccaminum meorum vel pro relaxandis facinoribus meis in die iudicii idcirco dono de iure mea in potestate et dominacione sancti Michahelis monasterii constructum in loco, qui dicitur Maninseo, in pago Maduciano, ubi preest venerabilis et dei famulus Oportunus [abbas] cum fratribus suis in vinculo caritatis conexi Ideoque dono atque transfundo in loco nuncupante Rota in pago Quinzingauue cidlarios meos II servos, unus est liber et alter est servus, uxores vero eius ambo, ancillas et omnes, qui ex ea nati vel procreati fuerint, in servicio sancti Michahelis persistant, cum ipsa marca, qui ad ipsum locum pertinet, hoc est de Gaginpah usque in Chaftorapah ea tamen racione, quod in potestate mea sit usque dum in monasterio vado vel ad Romam aut de hoc seculo migraturus sum post hec firma et stabilis ista cartula permaneat omni tempore stipulacione subnixa.

Et ego in dei nomine Hrodsuind coniux Hiltirohi cum consensu eius vel filiis meis dedi [quod] et ipsi dederunt mihi, I servum illo nomine cum uxore sua, filiis et filiabus et cum hopa sua vel omni substancia sua simili modo post excessum meum, quod superius scriptum est de viro meo Hiltirohi Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aut nos ipsi, hoc est ego Hiltiroh et coniux mea Hrodsuind vel filii nostri, quia et ipsi dederunt nobiscum pariter et ipsi testes sunt, aut si et nos ipsi aut ullus de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartulam donacionis temptare aut infrangere voluerit, inprimitus iram dei incurrat, et a limitibus eclesicae extraneus efficiatur, et habeat partem cum luda traditore et causam cum sancto Michahelo archangelo et cum ceteris sanctis, quorum reliquie ibidem in eodem loco venerantur et insuper conponat in fisco auri libras III et argenti pondera V et insuper, quod repetit, evindicare non valeat. Acta est autem cartula haec in monasterio sancti Michahelis, regnante domno nostro Tassilone duce anno XXI.