Dating: (vor 803 03 - vor 813 09 30)
Hildepaldus divina clemencia archiepiscopus atque sacri palacii capellanus Lantperhto salutem Cognoscas, quia volumus et omnino precipimus tibi, ut illud, quem Uualdilo habuit in loco nuncupante Uilusa, Helmrico in nostram beneficium consignare studeas, in ea tenore, si ipse res suas partibus beati Michahelis in integrum tradere vult, sicut nobis innotuit, et habeat per precaria nostra diebus vite sue tam illud, que Filusa est, quamque et illut, quam ipse tradit. Nam et si ipse ipsas res tradere vult, cicius hoc faciat et cave diligenter, ut illa tradicio sua firma atque inviolata fiat facta, ut in antea quislibet homo ipsam nequaquam erumpere valeat. Vide ut aliter non fiat