Datierung: 803 11 18
Ausstellungsort: Regensburg
Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Mihhaelis in Ioco nuncupante Maninseo, ubi preest sanctus ac venerabilis Hildipaldus archiepiscopus et sacri palacii capellanus Ego in dei nomine Rantoluus comis constat mae non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria et spontanea voluntate pro animae maeae remedium seu pro eterna bona retribucione tradere et ita tradidi res meas aliquas sitas in pago Rotahgouui in Ioco nuncupante Rossopah, una cum terris, mancipiis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, totum et ad integrum, quicquid in ipso Ioco mea Iegitima videtur esse possessio Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de eredibus vel proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit [inferat] in pars ipsius sancti Ioci duplum tantum, quantum haec tradicio convenit, et insuper una cum distringento socio fisco auri libras duos, argento pondua quinque coactus exsolvit et quod repetit, ullo modo evindicare non valeat, sed presens tradicio omni tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum Reganespurc, datum XIIII kl. dec anno III imperii domni Caroli imperatoris et triginta VI regni eius in Francia et XXX in ltalia, indiccione XI. In dei nomine feliciter. Sunt multi testes