Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE STEINDORF

Ego in dei nomine Engilscalh cogitans molem peccaminum meorum vel pro aeterna retributione donavi ad Maninseo, quod est constructus in honore sancti Michahelis archangeli caeterorumque sanctorum, hereditatem quicquid mihi pater meus Reginhelmus et Deothelmus dimisit in loco nuncupante, qui vocatur Steindorf, id est casis, mancipiis, campis, pratis, terris, silvis, aquis aquarumve decursibus, vel quicquid ego habui a die presente trado atque transfundo ad locum iam dictum Maninseo casatos quinque in ipsa lege, quod ego illos habui. Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ullus de hereditaribus meis contra hanc donationem facere voluerit, inprimis iram dei et sancti Michahelis et omnium sanctorum eius incurrere pertimescat et haec carta a me facta omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa Testes Engilscalh, qui hanc donationem fieri rogavit, Egino, Uuolfkoz, Óto.