Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE HELPHAUUA

In Christi nomine Ego Ascrichus et Hrodi cogitabamus pro animas nostras seu pro aeterna retributione pro remedium animae nostrae tradimus atque transfundimus hereditatem nostram ad sanctum Michahelum archangelum in loco, qui dicitur Maninseo, post obitum nostrum omnia propria nostra in loco nuncupante Helphauua in pago, qui dicitur Mathahkauui, cum homines habitantes, cum mancipiis et cum omnia dicentia, cum domibus, cum pratis, campis, silvis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus et omnia, quae ad illis locis pertinent Et haec traditio a nobis facta omni tempore firma et stabilis permaneat Et haec donatio hoc fuit facta in pridie idus februarii, luna

XVII Haec sunt testes Chagan presbiter, Rantolf presbiter et alii multi, et Richarius comis testis auctor de istis causis. Anno XIII imperii domni nostri Caroli augusti et XLVI regni eius in Frantia atque XL in Italia, indictione VI.