Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei patris omnipotentis et Iesu Christi filii eius salvatoris nostri Ekebertus divina favente elementia trevirorum archiepiscopus bono ordine disposita volens servare et aliter ordinate se habentia quantum deus permiserit sollicitus emendare cupio presentium fidelium et futurorum memorie commendari et nulla unquam negligentia aut invidie macula suffuscari qualiter ex parte venatorum nostrorum et ex parte fratrum domus s. Petri a melgero nostro amelrico autem eorum officiario orta contentione de quodam tributo ex subscriptis eorum silvis quod vulgo medena vocatur utrum iidem redditus ad venatorum nostrorum an potius ad fratrum rationem pertineret ad audientiam nostram ab utraque parte est appellatum et sub frequentia clerieorum et laicorum optimorumque ex utraque profossione virorum ipsum negotium diligenter est pertractatum et testibus fidelibus examinatum verum tamen ut res ipsa scire volentibus apertius luce clarescat dignum duximus in hac carta totam controversiam annotare videlicet quia alii dicerent vel quia alii reclamarent dicebant siquidem nostri antiquitus ad tempora nostra servatum ut secundum universalem legem foresti et in fratrum silvis quicquid nemorum altitudine silve comprehensum ad peragendum novale cedi convenisset omnino de quocunque proventu sive fructuaria sive conventico sive bannico aliquod debitum persolvendum accideret ad usum venatorum et stipendium pertineret nec alterius arbitrio aut officio responderet nisi illius solummodo qui magister forestarius esset venatorum et de manu episcopi pati vero fratres tam ipsi quam et actores et advocatus eorum non solum iuramentis sed etiam iudicio domini aut quocunque modo edictum foret se probaturos astruebant, omnem silvam ville que Leninga et alterius que Chericha dicitur et omnem que speciali vocabulo silva fratrum appellatur, omnino absolutam a supradicta venatorum et comitis forestarii exactione et quicquid eorum scilicet vel medema que predicta sunt fieri deberet hoc per prepositum domus aut per nuntios suos exequi oporteret. Cum igitur vera eorum assertio omnibus videretur et ab idoneis testibus iuramentis ita esse probaretur ut modo et amplius huius controversie querela perfunctorie sopiretur fratribus super prefatas silvas et redditus pacem et securitatem incommutabilem haberi precipimus et ne ulterius importunitate aliquorum pravorum rediviua hec fiat exactio aut inquietatio hanc cautionem nostre preceptionis impressione sigilli nostri signavimus et banno corroboravimus ut si deinceps quod absit aliquis contrarius quod recte iudicatum et diffinitum est, retractare temptaverit aut violare presumpserit in consorcium dathan et abyron quos terra vivos absorbvit veniat ani ma eius et in cetu ananie et saphire sit confusio eius quos gladius lingue Petri in repentine mortis miraculum deiecit. Data Treuiris coram clericorum et laicorum recensita multitudine in gradibus iuxta aulam publicam pridie idus Septembris die dominica anno dominice incarnationis DCCCCLXXVIIII anno vero pontificatus domni Ekeberti clarissimi Treuirorum archiepiscopi III regnante domno Ottone rege II anno regni sui VIII Frederico et Hermanno comitibus Rogerus notarius scripsit.