Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domni nostri Ihesu Christi pastorum principis Rotgerus humilis pastor et sanctae Treuericae sedis archicpiscopus. Omnibus huius accclesiae fidelibus praescntibus atque futuris notum fieri volumus quod tempore praedecessoris nostri bonae memoriae Ratbodi quasdam aceclaesiasticas res ab eo Liutfridits sub obtentu praccariae adquisivit. De qua praecaria ratione in nostra praesentia mota indicatum nobis a pluribus fuit non illam iustae quantitatis compensatione secundum aecclcsiae salvamentum bene esse factam. Nos itaque per nostros fideles clericos et laicos cam requirere et diligenter investigare quomodo constaret praecepimus Rei autem inde cognita veritate manvimus praefatum Liutfridum ut si tenere vellet aumentando eam melioraret. Qui nostris monitis adquieseens adauxit ad illos XIIII quos prius dederat mansos III serviles et iugera IIII de terra arabili cum prato I ad carratas foeni VII et cum picturis tribus in Helifelt iaecntibus de illa proprictate quam ab Adelberto comparavit. Totum vero quod prius scilieet et nunc dedit renovata donatione in nostra nostrorumque fidelium circumstantium clericorum atque laicorum presentia legaliter tradidit ad altare s. Eucharii. In recompensatione autem huius traditionis tenet in villa vocabulo Namiei mansum indominicatum cum ceteris omnibus cunctisque suis adiacentiis atque basilicam. Et in Palatiolo. Similiter aecclesiam et mansum indominicatum cum omnibus suis appenditiis et universis ad cum pertinentibus. In praedicto quoque Helifelt mansos II de viniera. Ea nimirum ratione ut ipse et coniux eius Belledrudis et filius eorum Liutfridus utrumquem quod dedit videlicet et quod accepit ab hodierna die im posterum cunctis diebus vitae illorum absque ulla cuiuslibet unquam calumnia vel repetitione usufructuario secure et cum omni tranquillitate teneant. Post illorum vero discessum omnes res ambarum partium absque ullius diminutionis detrimento immo cum meliorationis plenissima integritate ad partem beatissimi. Eucharii sine aliqua cuiuspiam persone contradictione redeant et in eius dominationis iure perpetua stabilitate consistant. Presentis scripturae testamento inviolabili firmitate manente cum stipulatione subnixa + Signum domni Rotgeri praestantissimi archicpiscopi.

+S Helprici praepositi et archidiaconi

+ S Bernoldi archidiaconi

+ S Huperti archidiaconi

+ S Hadeuuoltdi archidiaconi

+ S Uuolgeri praepositi

+ S Aluerti praepositi

+ S Richberti secondi praepositi

+ S Sareberti praepositi

+ S Alperi custodis

+ S Otteri cantoris

+ S Anscheri capellani

+ S Berengeri diaconi

+ S Gozpoldi subdiaconi

+ S Uuolmari

+ S Rorici

+ S Ofteri

+ S Gozperti

+ S Hartmanni

+ S Uuidonis

+ S Gerberni

+ S Odilberti

+ S Rotberti

+ S Gunberti

+ S Rainmeri

+ S Ermenardi

+ S Egilmari

Odelarius ad vicem Rotberti scripsit et subscripsit. Actum Treueris anno dominicae incarnationis DCCCCXXIIII. Anno vero domni Heinrici gloriosissimi regis II. Indictione XII.