Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Anno dominice incarnationis CCCXLVIIII imperii vero Constantini magni XXIII. Helena mater eiusdem constantini misit s. Agricium patriarcham antiochenum treverim et Johannem monachum antiochemtm quem preposuit monasterio s. Johannis evvangeliste, quod ipsa et filius eius construxerunt quod et ab. Agricio consecratum est. Fuerunt autem. CCXLVIII anni inter istum Johannem abbatem et s. Benedictum qui obiit anno dominice incarnationis DXCVL Justiniani minoris anno V. Hoc abbas Memilianus imquirenti regi Dagoberto in kartis ostendit in quibus inventum est ipsum monasterium constantini regis fuisse regale templum iussuque eius as agricio dedicatum et peticione domne Helene monachos inibi aggregatos sub imperatoria potestate.